

Liber Deuteronomii*
Caput 1: Versus 9
Dixique vobis in illo tempore,etc. De hac divisione potestatum in Exodo antequam venirent ad montem Sinai, scriptum est quod Jethro sacerdos Madian cognatus Moysi hoc ipsi suggesserit[Exod. 18.]. Unde merito quaeritur quomodo haec sibi modo, et illo tempore conveniant? Sed quod hic dicitur dixisse Moyses in illo tempore:Non possum solus sustinere vos,etc., non illud tempus significat, quo de Horeb proficiscebantur, sed totum tempus quo profecti de Aegypto in solitudine morabantur, et Moyses non ex suo cognati sui consilio hoc populo suo persuasit.Illo tempore.Omnia faciunt sancti in tempore opportuno, sic Deus quoque ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum[Gal. 4.].